monumenta.ch > Hieronymus > 36
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXV <<<     >>> XXXVII

CAPUT XXXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et peperit Ada Esau Eliphaz. Iste est Eliphaz, cuius Scriptura in Iob volumine recordatur.
2 Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir. Esau et Edom, et Seir, unius nomen est hominis: et quare varie nuncupetur supra dictum est. Quod autem sequitur:
3 Et Chorraei habitantis terram, et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit, et exponit, qui ante Esau, in Edom terra principes fuerint ex genere Chorraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. Legamus diligenter Deuteronomium (II, 21), ubi manifestius scribitur, quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Chorraeos, ac terram eorum haereditate possederint.
4 Et fuerunt filii Lothan, Chorri et Aemam: et soror Lothan Thamna. Haec est Thamna, de qua supra dictum est. Et Thamna erat concubina Eliphaz filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur, Theman et Cenez et Amalech, et reliqua: sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.
5 Ipse est Ana, qui invenit Iamin in deserto, cum pasceret asinos Zebeon patris sui. Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur: apud Graecos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant AIAMIM maria appellata. Iisdem enim litteris scribuntur maria, quibus et nunc hic sermo descriptus est. Et volunt illum, dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes reperisse, quae iuxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur: quod scilicet stagnum repererit, cuius rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant, aquas calidas iuxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraeae contermina est, hoc vocabulo signari. Sunt qui arbitrentur onagros ab hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istius modi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur qui vocantur IAMIM. Plerique putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Ana, qui invenit σὺν τοὺς ἐμίμ. Et Symmachus similiter τοὺς ἐμὶμ, quae interpretatio pluralem numerum significat. Septuaginta vero, et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes: τὸν ἰαμὶμ, quod indicat numerum singularem.
6 Et regnavit pro eo Iobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam suspicantur esse Iob, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei asserunt de Nachor eum stirpe generatum, ut iam supra dictum est.